De Mortibus Persecutorum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 2. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897
Iam propinquauit illi iudicium dei secutumque tempus est quo res eius dilabi ac fluere coeperunt.
nondum animum intenderat ad euertendum pellendumue Constantium, dum est occupatus his rebus quas superius exposui: et expectabat obitum eius, sed tam celeriter non putabat obiturum.
qui cum grauiter laboraret. miserat litteras, ut filium suum Constantinum remitteret sibi uidendum, quem iam dudum <frustra repetierat>.
ille uero nihil minus uolebat. nam et in insidiis saepe iuuenem adpetiuerat, quia palam nihil audebat, ne contra se arma ciuilia et. quod maxime uerebatur, odia militum concitaret, <et> sub obtentu exercitii ac lusus feris illum
obiecerat, sed frustra, quoniam dei manus hominem protegebat. qui illum de manibus eius liberauit in ipso cardine. namque saepius <rogatus> cum iam diu negare non posset. dedit illi sigillum inclinante iam die praecepitque, ut postridie mane acceptis mandatis proficisceretur, uel ipse illum occasione aliqua retentaturus uel praemissurus litteras, ut a Seuero teneretur.
quae cum ille prospiceret, quiescente lam imperatore post cenam properauit exire sublatisque per mansiones multas omnibus equis publicis euolauit.