De Mortibus Persecutorum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 2. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897

post hoc pecuniae pro capitibus pendebantur et merces pro uita dabatur. non tamen isdem censitoribus fides habebatur, sed alii super alios mittebantur tamquam plura inuenturi, et duplicabatur semper, illis non inuenientibus, sed ut libuit addentibus, ne frustra missi uiderentur.

interea minuebantur animalia et mortales obibant et nihilo minus soluebantur tributa pro mortuis, ut nec uiuere iam nec mori saltim gratis liceret. mendici supererant soli a quibus nihil exigi posset: quos ab omni genere iniuriae tutos miseria et infelicitas fecerat.

atquin homo pius misertus est illis, ut non egerent. congregari omnes iussit et exportatos nauiculis in mare mergi. adeo hominem misericordem, qui prouiderit ne quis illo imperante miser esset!