De Mortibus Persecutorum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 2. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897

iam illa < prae > his leuia fuerunt eloquentia extincta, causidici sublati, iure consulti aut relegati aut necati, litterae autem inter malas artes habitae et qui eas nouerant, pro inimicis hostibusque protriti et execrati.

licentia rerum omnium solutis legibus adsumpta et iudicibus data. iudices militares humanitatis litterarum rudes sine adsessoribus in prouincias immissi.

At uero illud publicae calamitatis et communis luctus omnium fuit, census in prouincias et ciuitates semel missus. censitoribus ubique diffusis et omnia exagitantibus hostilis tumultus et captiuitatis horrendae species erant.