De Mortibus Persecutorum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 2. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897
Adeptus igitur maximam potestatem ad uexandum orbem.
quem sibi patefecerat, animum intendit. nam post deuictos Persas, quorum hic ritus, hic mos est, ut regibus suis in seruitium se addicant et reges populo suo tamquam familia utantur, hunc morem nefarius homo in Romanam terram uoluit inducere: quem ex illo tempore uictoriae sine pudore laudabat.
et quia id aperte iubere non poterat, sic agebat, ut et ipse libertatem hominibus auferret. in primis honores ademit. torquebantur ab eo non decuriones modo, sed primores etiam ciuitatum, egregii ac perfectissimi uiri, et quidem in causis leuibus atque ciuilibus. si morte digni uiderentur, cruces stabant, sin minus, compedes parati.