De Mortibus Persecutorum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 2. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897

et inde discipuli, qui tunc erant undecim, adsumptis in locum Iudae proditoris Mathia < et> Paulo dispersi sunt per omnem terram ad euangelium praedicandum, sicut illis magister dominus imperauerat, et per annos XXV usque ad principium Neroniani imperii per omnes prouincias et ciuitates ecclesiae fundamenta miserunt.

cumque iam Nero imperaret, Petrus Romam aduenit et editis quibusdam miraculis, quae uirtute ipsius dei data sibi ab eo potestate faciebat. conuertit multos ad iustitiam deoque templum fidele ac stabile conlocauit.

qua re ad Neronem delata cum animaduerteret non [*](LOCI A VCTOB VM EXPILATOB VM SIMILES 1-5] Lact. Inst. IV 20, 1. Epit. 42, 1. 5-9] Lact. Inst. IV 21, 1. Epit. 42, 3. 10 s. 15] Lact. Inst. IV 21, 2. ) [*](etiam pro post scribendum uid. ante cum Lact. Inst. IV 10, 18 (ubi Kalendas Apriles pro genetiuo potlcndum) ) [*](1 ressurrexisset C 2 cophensionis C fug (post euanuit å) C 5 inuolute, litt. uo foramine partim interierunt, C fuerant Boherellus, fuef C 7 sollfng C Quo in C letiitcr euanidwn uel detritum. Dein non recte anonymus p. 36 circumuoluit Bal, cftuoluit (ante c 2 uel 3 litt. euanuerltut) C 8 nnL. C; nube GLaubmann; procella nubis] protenus (sic) nubes Bentleius occlis C, sic saepius in caelum Bal, celurn. sed c minus certum, ante c 1 uel 2 litt. euunuerunt, C H undecim Bal. unde, post 2 litt. euanuerunt (undecI), C assumptis Bal, adsflptfl C 10 uerba proditoris mathia (sic, Mattliia Bal) in C infra postremum paginae uersum addita sunt, et add. Bal 11 euugttui (sic, sed extremae litt. parum certae) C 12 in nomine magistri dei codd. Lact. Inst. IV 21, 2, ubi domini scribendum (cf. Addenda I p. CXIV) 14 posuerunt anonymus p. 37 coni. Lact. Inst. IV 21, 2 imperaret Bal, imperat... (pet er.) C 17 collocauit C )

175
modo Romae, sed ubique cotidie magnam multitudinem deficere a cultu idolorum et ad religionem nouam damnata uetusta transire, ut erat execrabilis ac nocens tyrannus, prosiliuit ad excidendum caeleste templum delendamque iustitiam et primus omnium persecutus dei seruos Petrum cruci adfixit, Paulum interfecit. nec tamen habuit inpune.