De Mortibus Persecutorum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 2. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897

nemo tamen reclamare ausus est cunctis insperatae nouitate rei turbatis. huic purpuram Diocletianus iniecit suam qua se exuit, et Diocles iterum factus est.

tum descenditur, et reda per ciuitatem ueteranus rex foras exportatur in patriamque dimittitur, Daia uero sublatus nuper a pecoribus et siluis, statim scutarius, continuo protector, mox tribunus, postridie Caesar, accepit Orientem calcandum et conterendum, quippe qui neque militiam neque rem publicam sciret, iam non pecorum, sed militum pastor.

Maximianus postquam senibus expulsis quod uoluit effecit, se iam solum totius orbis dominum [esse] ferebat. nam Constantium quamuis priorem nominari esset necesse, contemnebat, quod et natura mitis esset et ualitudine corporis impeditus.