De Mortibus Persecutorum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 2. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897

supererat ut communi consilio omnium Caesares legerentur. \'quid opus est consilio, cum sit necesse illis duobus placere quicquid nos fecerimus?) — \'ita plane. nam illorum filios nuncupari necesse est\'.

erat autem Maximiano < filius > Maxentius, huius ipsius Maximiani gener, homo perniciosae ac malae mentis, adeo superbus et contumax, ut neque patrem neque socerum solitus sit adorare, et idcirco utrique inuisus fuit.

Constantio quoque filius erat Constantinus, sanctissimus adulescens et illo fastigio dignissimus, qui insigni et decoro habitu corporis et industria militari et probis moribus et comitate singulari a militibus amaretur, a priuatis et optaretur. eratque tunc praesens iam pridem a Diocletiano factus tribunus ordinis primi. — \'quid ergo fiet?