De Mortibus Persecutorum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 2. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897

his auditis senex languidus, qui iam et Maximiani senis litteras acceperat scribentis quaecumque locutus fuisset. et didicerat augeri ab eo exercitum, lacrimabundus \'fiat\' inquit \'si hoc placet\'.

supererat ut communi consilio omnium Caesares legerentur. \'quid opus est consilio, cum sit necesse illis duobus placere quicquid nos fecerimus?) — \'ita plane. nam illorum filios nuncupari necesse est\'.

erat autem Maximiano < filius > Maxentius, huius ipsius Maximiani gener, homo perniciosae ac malae mentis, adeo superbus et contumax, ut neque patrem neque socerum solitus sit adorare, et idcirco utrique inuisus fuit.