De Mortibus Persecutorum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 2. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897

Nec multis post diebus Caesar aduenit, non ut patri gratularetur, sed ut eum cogeret imperio cedere. iam conflixerat nuper <cum> Maximiano sene eumque terruerat iniecto armorum ciuilium metu.

aggressus est ergo Diocletianum primum molliter et amice, iam senem esse dicens, iam minus ualidum et administrandae rei publicae inhabilem: debere illum requiescere post labores. simul et exemplum Neruae proferebat, qui imperium Traiano tradidisset.

ille uero aiebat et indecens esse, si post tantam sublimis fastigii claritatem in humilis uitae tenebras decidisset, et minus tutum, quod in tam longo imperio multorum sibi odia quaesisset:

Neruam uero uno anno imperantem, cum pondus et curam tantarum rerum uel aetate uel insolentia ferre non quiret, abiecisse gubernaculum rei publicae atque ad priuatam uitam redisse, in qua consenuerat. uerum si nomen imperatoris cuperet adipisci, impedimento nihil esse quominus omnes Augusti nuncuparentur.