De Mortibus Persecutorum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 2. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897
quae suspicio tantum ualuit, ut nemo crederet eum uiuere, nisi Kalendis Martiis prodisset, uix agnoscendus, quippe qui anno fere toto aegritudine tabuisset.
et ille Idibus Decembribus morte sopitus animam receperat, nec tamen totam. [*]( 1 consolatus C 3 post hieme distinguit Bal, sed ad hieme saeuiente cf. c. 45, 2 4 at Gale, ac C contraxit Graeuius, traxit C 5 iter part. ras. ex inter C lecticft, sed - er., C 6 Hiatricae (ud Hietriae) Xic. Heinsius, unde Istricae alii, strige C; strigae Bal in ed. 1679, secund. curis (ap. Bauldrium) Istricae probare uid., strigae defendere temptat Henr. Dodwell \'Dissertatione de Ripa Striga\' editioni Lactantii Sparkianae (Oxon. 1684) subiecta (in ed. liauldrii II p. 331 ss., Lengleti II p. LXIV ss.), Phrygiae ed. Oxon. 1680 p. 108, Strigoniae Spark 7 granius Tollius; iugruente anonymus p. 45; grauius urgente Buenemann quo cum Colomesius, quod cumque C; utcunque ed. Oxon. 1680, quo utcunque Columbus, item Duebner 9 langore C est add. Heumann 11 s. maestitia-ciuitate (cf. pcr omnes deos u. 9). iam distinxit Brandt, maestitia et lacrimae, iudicum trepidatio et silentium (at cf. u. 14 iodicum-mutarj). tota ciuitate iam cum Baluzio edd., nisi quod silentium tota cinitate. iam anonymus p. 46 13 posttridie C 14 ac Bal, ad C 16 quit C militibus ex milite C 17 inualuit anonymus p. 46 18 kl mire C 19 tota C, corr. Bal 20 morte aut delendum aut pro mortuo scribendum uid. Graeuio, morbo Cellarius, )
Nec multis post diebus Caesar aduenit, non ut patri gratularetur, sed ut eum cogeret imperio cedere. iam conflixerat nuper <cum> Maximiano sene eumque terruerat iniecto armorum ciuilium metu.
aggressus est ergo Diocletianum primum molliter et amice, iam senem esse dicens, iam minus ualidum et administrandae rei publicae inhabilem: debere illum requiescere post labores. simul et exemplum Neruae proferebat, qui imperium Traiano tradidisset.
ille uero aiebat et indecens esse, si post tantam sublimis fastigii claritatem in humilis uitae tenebras decidisset, et minus tutum, quod in tam longo imperio multorum sibi odia quaesisset:
Neruam uero uno anno imperantem, cum pondus et curam tantarum rerum uel aetate uel insolentia ferre non quiret, abiecisse gubernaculum rei publicae atque ad priuatam uitam redisse, in qua consenuerat. uerum si nomen imperatoris cuperet adipisci, impedimento nihil esse quominus omnes Augusti nuncuparentur.
at ille, qui orbem totum iam spe inuaserat, quoniam sibi aut nihil praeter nomen aut < non) multum uidebat accedere, respondit debere ipsius dispositionem in perpetuum [*]( morte quasi Buenemann, sed cf. Lact. de op. 18, 3 quod anima morte sopiatur, § 8 perpetua morte sopiri 2 resipiscere.tur (n er.) C, corr. Bal 4 gratulare.tur (n er.) C imperio Bal, imperium C\', cf. Proleg. ad. 6 cedere Bal, credere C 5 cum add. Cuperus 10 et Columbus, ei C 13 s. Xeruam et imperantem Columbus, Nerua et imperante C; cf. Proleg. adn. 6 15 iasollentia C quereret part. s. I. in quiret corr. C 18 qui minus C, corr. Bal 19 spe Columbus, ipse C inuaserat ed. Oxon. 1GS0 in Emendat. p. 108 (cf. Sallust. Iug. 20, 6 totum eius regnum animo iam inuaserat), inuenerat C; inhiauerat Bal (cf. c. 9, 5), inuolauerat Halm, deuorauerat Brandt (cf. spe deuorare Cic. Verr. I 51, 135. p. Flacco 24, 57. d. domo 23, 60. ad Attic. I 16, 10; infla c. 26, 2 orbem deuoraueratj quoniam Halm p. 165, čm C (i. e. qDł, ut uid.; de litt. c et q in C mutatis cf. ad p. 189, 3; cum in C cil scribi solet); cum Bal, post quod inde addit; ad cum-uidebat cf. p. 1S3, 1 s. 20 non add. ed. Oxon. 1680, etiam Bentleius leg. aut non multum ascrips. )
si ipse cedere noluisset, se sibi consulturum, ne amplius minor et extremus esset. iam fluxisse annos quindecim <quibus> in Illyricum id est ad ripam Danuuii relegatus cum gentibus barbaris luctaretur, cum alii intra laxiores et quietiores terras delicate imperarent.