De Mortibus Persecutorum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 2. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897
hoc est esse discipulum dei, hoc est militem Christi, quem nullus hostis expugnet. nullus lupus de castris caelestibus rapiat, nullus laqueus inducat, nullus dolor uincat, nullus cruciatus affligat.
denique post illas nouem gloriosissimas pugnas, quibus a te zabulus uictus est, non est ausus ulterius congredi tecum, quem tot proeliis expertus est non posse superari.
et cum tibi parata esset uictrix corona, desiit amplius prouocare, ne iam sumeres: quam licet non acceperis in praesenti, tamen integra tibi pro uirtutibus tuis et meritis in regno domini reseruatur. sed redeamus ad ordinem rerum.
Hoc igitur scelere perpetrato Diocletianus, cum iam felicitas ab eo recessisset, perrexit statim Romam, ut illic uicennalium diem celebraret, qui erat futurus a. d. duodecimum Kalendas Decembres.
quibus sollemnibus celebratis cum libertatem populi Romani ferre non poterat, impatiens et aeger animi prorupit ex urbe impendentibus Kalendis Ianuariis, [*](LOCI AVCTOR VM EXPILATORVltl SIMILES 1 b.] Minuc. c. 37. 1. Cyprian. Epist. X 2. ) [*]( 1 illut C 3 Imanes elefantos C 4 subiungentem Nic. Heinsius, subiugantem C 6 omnis C, corr. Bal 8 pr. nichil C, sic saepe 13 uincit C. corr. Bal 14 gJorissimas C 15 zabulis C, corr. Bal; cf. ad p. 189, 23 17 superarc C (reete f). corr. Bal 20 dei Bal 23 ad XII. kf. DCB. C; XV Seeck, Gesch. d. Untcrgangs d. antiken Welt I. Anh. p. 409 (conl. Euseb. mart. Pal. I 5-11 4); ad ad (sic LeNourry cum Bal) Bentleius ante diem ascr. 24 sollGpnibus C 25 cum (etl C)] quod Tollius, sed cf. ad p. 183, 1 s. libertate C, coir. Bal 26 inpendentibus ki. iar. C )