De Mortibus Persecutorum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 2. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897

nihil aduersus te uerbera, nihil ungulae, nihil ignis, nihil ferrum, nihil uaria tormentorum genera ualuerunt: adimere tibi fidem ac deuotionem nulla uis potuit.

hoc est esse discipulum dei, hoc est militem Christi, quem nullus hostis expugnet. nullus lupus de castris caelestibus rapiat, nullus laqueus inducat, nullus dolor uincat, nullus cruciatus affligat.

denique post illas nouem gloriosissimas pugnas, quibus a te zabulus uictus est, non est ausus ulterius congredi tecum, quem tot proeliis expertus est non posse superari.