De Mortibus Persecutorum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 2. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897

nam Constantius, ne dissentire a maiorum praeceptis uideretur, conuenticula id est parietes, qui restitui poterant, dirui passus est, uerum autem dei templum, quod est in hominibus, incolume seruauit.

Vexabatur ergo uniuersa terra et praeter Gallias ab oriente usque ad occasum tres acerbissimae bestiae saeuiebant.

  1. non, mihi si linguae centum <sint> oraque centum
  2. ferrea uox, omnes scelerum comprendere formas,
  3. omnia poenarum percurrere nomina possim,
quae iudices per prouincias iustis atque innocentibus intulerunt.

uerum quid opus est illa narrare praecipue tibi, Donate carissime, qui praeter ceteros tempestatem turbidae persecutionis expertus es?

nam cum incidisses in Flaccinum praefectum, non pusillum homicidam, deinde in Hieroclem ex uicario praesidem, qui auctor et consiliarius ad faciendam persecutionem fuit, postremo in Priscillianum successorem eius, documentum omnibus inuictae fortitudinis praebuisti.

nouies enim tormentis cruciatibusque uariis subiectus nouies aduersarium gloriosa confessione uicisti, nouem proeliis zabulum cum satellitibus suis debellasti, nouem uictoriis saeculum [*](LOCI AVCTORVM EXPILATOXVM SIMILES 7 uerum— hominibus] cf. Indic. rer. s. u. templum. 11 ss.] Vergil. Aen. VI 625 sa. 19 s. qui—fuit] Lact. Inst. V 2, 12. 24 saeculum-triumph.] Lact. Epit. 61, 5. Inst. IV 26, 28. ) [*]( 1 etiam (i i. e. et er. uid.) C; et iam Bal 3 quorum Halm, corum C (cf. i» C c. 3, 5 et 48, 8 co; 7, 10 quo equare; 15, 2 et 27, 7 con- Jam; 18, 5 Cm; 52, 1 locor); eorum Bal expectata Bal, spectata C 5 desentire C 8 incolome C 10 aceruissime C sebunt part. s. I. in seuiebant (sic) corr. C 11 sint ex Vergil. add. 12 comprendere formas Vergil., cophendrg genas C 13 omnia llergil., oiliia C ad possem (sic LeNourry cum Bal) Bentleius possim ascr. 14 que C, quas ed. (JXXJn. 1680 18 pusillam C, corr. Bal ieroelS C 20 prisseillianum C 23 an diabolum? Brandt, cf. c. 2, 8. 52, 5 )

190
cum suis terroribus triumphasti.