De Mortibus Persecutorum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 2. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897

nam Constantius, ne dissentire a maiorum praeceptis uideretur, conuenticula id est parietes, qui restitui poterant, dirui passus est, uerum autem dei templum, quod est in hominibus, incolume seruauit.

Vexabatur ergo uniuersa terra et praeter Gallias ab oriente usque ad occasum tres acerbissimae bestiae saeuiebant.

  1. non, mihi si linguae centum <sint> oraque centum
  2. ferrea uox, omnes scelerum comprendere formas,
  3. omnia poenarum percurrere nomina possim,
quae iudices per prouincias iustis atque innocentibus intulerunt.