De Mortibus Persecutorum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 2. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897
Diocletianus uero, qui semper se uolebat uideri astutum et intellegentem, nihil potuit suspicari, sed ira inflammatus [*]( 1 instructa Cuperus, item Bentltius 2 Imissi C fanum Cuperus, taffi C; tamen Bal, templum Colomesius, alia ap. Bauldrittm; illut 0; tantum illud aedificium (aedificium iam Cuperus) antiqua tnanus in editionis Baluzianae exemplari Heidelbergensi 4 Post tridig C 6 subiecti. (8 er.) C aut] ac Columbus 7 omnes Bal ualeret Cuperurs, caleret C; exactio caleret Susius p. 13 8 ajdulterio C 10 deripuit Tollius, diripuit C 11 gotorum C 12 propositas Columbus, praepositas C perductus C, quod probat Halm p. 162, productus Bal 13 lentissime Gale conI. c. 21, 7 lentis ignibus, at cf. Plin. h. n. 23, 64 14 est del. Heumann 18 cum del. Tollius inuidia Bal. uidia C 19 Christianum Heumann illos Bal, illo C 20 de extinguendis Bal, deitinguendis C 21 pgna C, corr. Bal čbustos C 23 intelligentem C ) [*]( 13* )
sedebat ipse atque innocentes igni torquebat, item iudices uniuersi, omnes denique qui erant in palatio magistri data potestate torquebant.
erant certantes quis prior aliquid inueniret: nihil usquam reperiebatur, quippe cum familiam Caesaris nemo torqueret. aderat ipse et instabat nec patiebatur iram inconsiderati senis deflagrare.