De Mortibus Persecutorum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 2. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897

erant certantes quis prior aliquid inueniret: nihil usquam reperiebatur, quippe cum familiam Caesaris nemo torqueret. aderat ipse et instabat nec patiebatur iram inconsiderati senis deflagrare.

sed quindecim diebus interieotis aliud rursum incendium molitus est. sed celerius animaduersum, nec tamen auctor apparuit.

tunc Caesar medio hiemis profectione parata prorupit eodem die, contestans fugere se, ne uiuus arderet.

Furebat ergo imperator iam non in domesticos tantum, sed in omnes. et primam omnium filiam Valeriam coniugemque Priscam sacrificio pollui coegit.

potentissimi quondam eunuchi necati, per quos palatium et ipse ante constabat, comprehensi presbyteri ac ministri et sine ulla probatione aut confessione damnati cum omnibus suis deducebantur.