De Mortibus Persecutorum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 2. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897

uicit sententia Diocletianus cauens, ne magno incendio facto pars aliqua ciuitatis arderet. nam multae ac magnae domus ab omni parte cingebant.

ueniebant igitur [*](LOCI AVCTORVM EXPILATORVM SIMILES 14 s.] Vergil. Aen. IV 169 s. ) [*]( 1 qui aliter Bal (in Erratis, post Indicem), qualiter C 3 ne Columbus, item Bentleius 5 respondt C (item c. 18, 5) 10 sacri- Scio Bal, sacrificium C; sacrificium repudiassent GLaubmann 12 deleguntur C a. d. Cuperus, ad C; ad quod Bentleius ante diem ascrips. ki mrs. C 13 Iponeretur C 14 loeti C 18 praefectas Cuperus, item BentleiUIJ, profectus C 21 ipsi Bal, ipsis C 22 constituta. (c uel e er.) C 24 subponi C sentenciam C, corr. Bal ad Diocletianus Bentleius NB. ni in marg. )

187
praetoriani acie structa cum securibus et aliis ferramentis et immissi undique fanum illud editissimum paucis horis solo adaequarunt.

Postridie propositum est edictum quo cauebatur, ut religionis illius homines carerent omni honore ac dignitate, tormentis subiecti essent, ex quocumque ordine aut gradu uenirent, aduersus eos omnis actio ualeret, ipsi non de iniuria, non de adulterio, non de rebus ablatis agere possent, libertatem denique ac uocem non haberent.

quod edictum quidam etsi non recte, magno tamen animo deripuit et conscidit, cum irridens diceret uictorias Gothorum et Sarmatarum propositas.

statimque perductus non modo extortus, sed etiam legitime coctus cum admirabili patientia postremo exustus est.

Sed Caesar non contentus est edicti legibus: aliter Diocletianum aggredi parat.

nam ut illum ad propositum crudelissimae persecutionis impelleret, occultis ministris palatio subiecit incendium, et cum pars quaedam conflagrasset, Christiani arguebantur uelut hostes publici et [cum] ingenti inuidia simul cum palatio Christianorum nomen ardebat: illos consilio cum eunuchis habito de extinguendis principibus cogitasse, duos imperatores domi suae paene uiuos esse combustos.

Diocletianus uero, qui semper se uolebat uideri astutum et intellegentem, nihil potuit suspicari, sed ira inflammatus [*]( 1 instructa Cuperus, item Bentltius 2 Imissi C fanum Cuperus, taffi C; tamen Bal, templum Colomesius, alia ap. Bauldrittm; illut 0; tantum illud aedificium (aedificium iam Cuperus) antiqua tnanus in editionis Baluzianae exemplari Heidelbergensi 4 Post tridig C 6 subiecti. (8 er.) C aut] ac Columbus 7 omnes Bal ualeret Cuperurs, caleret C; exactio caleret Susius p. 13 8 ajdulterio C 10 deripuit Tollius, diripuit C 11 gotorum C 12 propositas Columbus, praepositas C perductus C, quod probat Halm p. 162, productus Bal 13 lentissime Gale conI. c. 21, 7 lentis ignibus, at cf. Plin. h. n. 23, 64 14 est del. Heumann 18 cum del. Tollius inuidia Bal. uidia C 19 Christianum Heumann illos Bal, illo C 20 de extinguendis Bal, deitinguendis C 21 pgna C, corr. Bal čbustos C 23 intelligentem C ) [*]( 13* )

188
excarnificari omnes suos protinus praecepit.

sedebat ipse atque innocentes igni torquebat, item iudices uniuersi, omnes denique qui erant in palatio magistri data potestate torquebant.

erant certantes quis prior aliquid inueniret: nihil usquam reperiebatur, quippe cum familiam Caesaris nemo torqueret. aderat ipse et instabat nec patiebatur iram inconsiderati senis deflagrare.

sed quindecim diebus interieotis aliud rursum incendium molitus est. sed celerius animaduersum, nec tamen auctor apparuit.

tunc Caesar medio hiemis profectione parata prorupit eodem die, contestans fugere se, ne uiuus arderet.