De Mortibus Persecutorum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 2. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897

Cum ageret in partibus Orientis, ut erat pro timore scrutator rerum futurarum. immolabat pecudes et in iecoribus earum uentura quaerebat.

tum quidam ministrorum scientes dominum cum adsisterent immolanti, imposuerunt frontibus suis inmortale signum: quo facto fugatis daemonibus sacra turbata sunt. trepidabant aruspices nec solitas in extis notas uidebant et quasi non litassent, saepius immolabant.

uerum identidem mactatae hostiae nihil ostendebant, donec magister ille aruspicum Tagis seu suspicione seu uisu ait idcirco non respondere sacra, quod rebus diuinis profani homines interessent.