Evangeliorum libri quattuor
Juvencus, Caius Vettius Aquilinus
Juvencus. Evangeliorum libri quattuor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 24. Huemer, Johann, editor. Vienna: Gerold, 1891.
- Et uertigo poli terras atque aequora circum
- Aethera sidereum iusso moderamine uoluet.
- Quod si tam longam meruerunt carmina famam,
- Quae ueterum gestis hominum mendacia nectunt,
- Nobis certa fides aeternae in saecula laudis-
- Inmortale decus tribuet meritumque rependet.