Evangeliorum libri quattuor
Juvencus, Caius Vettius Aquilinus
Juvencus. Evangeliorum libri quattuor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 24. Huemer, Johann, editor. Vienna: Gerold, 1891.
- \'Adspicite scribas sublimi sede superbos.
- Hi quaecumque docent, iustum est conprendere cordis
- Obsequio, maculas ipsorum temnite uitae.
- Abrupta inponunt umeris nam pondera uestris,
- Ipsi quae digito saltem contingere nolunt.
- Adcubito primo cenae fastuque superbo
- Atque salutantum uano tolluntur honore,
- Et nomen sublime uolunt gestare magistri.
- Sed uos noluerim praecelsi nominis arcem
- Adfectare, tamen uobis est una magistri
- Inposita aeternum caeli de lege potestas,
- Vos eadem fratrum parili coniunxit amore.
- Unus item pater est, caeli qui in culmine regnat.