Evangeliorum libri quattuor

Juvencus, Caius Vettius Aquilinus

Juvencus. Evangeliorum libri quattuor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 24. Huemer, Johann, editor. Vienna: Gerold, 1891.

  1. In cunctas terrae metas; gens omnis habebit
  2. Testem lucifluo sancti sermone salutis.
  3. Et tunc finis erit currentia saecula soluens.
  4. Adueniet iam tum tristis defletio terris,
  5. Quae Danihelis habet iussam uerissima uocem;
  6. Haec dignus tantum poterit cognoscere lector.
  7. Iudaei longe fugient montesque capessent,
  8. Nec quisquam domibus repetat sustollere secum,
  9. Quae fuga consociet uestemue aut mobile quicquam.
  10. Deflendae iam sunt uteri cum pondere matres
  11. Et miseros fetus dulci quae lacte rigabunt.
  12. Poscite iam precibus, tristis ne frigore brumae
  13. Adueniat fuga uestra tamen, neu sabbata festa