Evangeliorum libri quattuor

Juvencus, Caius Vettius Aquilinus

Juvencus. Evangeliorum libri quattuor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 24. Huemer, Johann, editor. Vienna: Gerold, 1891.

  1. Et transire fretum, donec dimitteret omnes,
  2. [*]( 83, 84] cf. Verg. Aen. I 708, VIII 176. 87] cf. Verg. Aen. I 706, III 224, Ge. IV 183. 88] cf. Verg. Aen. III 680. )[*]( 70 cognouit ut A misserabile M, mirabile Hl 71 insontis BAP BHHl Poelm. in mg. 72 secreta YIHt 73 DE QVINQVE PANIBVS L 74 inde M remota. (s eras.) Hl 75 comuenisse M uidit AVjBb labe M 76 misseratus M, miseratur Mp1, medio At medillae (m. 1) K2T 78 demittere Mp 79 competa RMK,IZzTY,YzBt, completa P1, impio A 80 comuiuia M 81 nihil MP cyborum esse A 82 nisi CT1 fragmine R, framina Mp 88 inquid CAKaMpT1 tunc ML Poelm. in mg. 85 suscipiens KxTWyB 86 ille M 87 honerauit Hl 88 iacet] iubet A plebis MK2TlBb 89 reliiquiasque RP 90 cofinorum C.AК,PTB, coffinorum M 91 cenantum CR2MpH, cenatum rell. 98 tunc ipse VI nauim BB1 )
    83
  3. In sua quemque, uiros. Tum montis celsa petiuit
  4. S\'ecretusque dehinc genitoris nomen adorat.
  5. Iamque soporata torpebant omnia nocte,
  6. Cum puppis medio sulcabat in aequore fluctus
  7. Iactata aduerso surgentis flamine uenti.
  8. Ast ubi iam uigilum quarta statione premebat
  9. Noctis iter rapidos attollens lucifer ortus,
  10. Fluctibus in liquidis sicco uestigia gressu
  11. Suspensus carpebat iter — mirabile uisu —!
  12. Iamque propinquabat puppi, sed nescia nautae
  13. Attoniti tremulo uibrabant corda pauore
  14. Clamoremque simul confusa mente dederunt.
  15. Tum pauidis Christus loquitur: \'Timor omnis abesto,
  16. Credentumque regat uegetans constantia mentem.
  17. En ego sum, uestrae doctorem noscite lucis/
  18. Olli confidens respondit talia Petrus:
  19. \'Si tua nos uere dignatur uisere uirtus,
  20. Me pariter permitte tuo super aequora iussu
  21. Fluctibus in liquidis inmersos figere gressus.\'