Evangeliorum libri quattuor
Juvencus, Caius Vettius Aquilinus
Juvencus. Evangeliorum libri quattuor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 24. Huemer, Johann, editor. Vienna: Gerold, 1891.
- Namque fidem potius meretricum pectora certam
- Hauserunt sordesque animi posuere pudendas.
- At uos tantorum scelerum nil paenitet umquam.\' [*]( 698] cf. Verg. Aen. V 852. 694] cf. Verg. Ecl. II 70. 695] cf. Verg. Ge. I 157. 701] cf. Verg. Aen. XII 841. )[*]( 687 rursus RP si dixissent OMsKs VsBb, dixissent si IVMpPB, ai dixerint Tx si sublimem dixerat G 689 tamen] igitur Poelm. fatur M 690 tunc CBb 691 superbia A 694 semipotata ML se mihi p. (m. 1) KtK2Ts perga MpT1 robure M 695 retundes Ku retundens KtTx 696 tum CMpBb, tunc rell. dicta C, uincla rell. 697 postumius L 700 deprendere G iusta RA 701 adnuit MK2PTlL 703 illi collaudant nati responsa prioris Poelm. 705 hic C sedem caeli R conprehendere AKIKsTB possunt CB, certum est rell. 707 quem quam AKiK3PlTBb est qu**quam M 708 iohannis MK2T 709 fidem nam M 710 auxere R, auserunt VtV3 animis MpB1, animae Vt deposuere M 711 ad ALMp nihil MA )
- ,Sic quidam diues, cui iugera multa nitentis
- Vineti saepes circum densata coercet,
- In medio turrem prelumque et dolia fecit
- Cultoresque dedit fructusque locauit habendos,
- Inpositam statuens mercedis soluere legem.
- Tum longinqua petit, sed fructus tempore certo
- Actores famulos mittit, quis portio salua
- Cultorum certa ruris mercede daretur.
- Ecce colonorum rabies hos uerbere saeuo,
- Ast alios lapidum proterrent undique telis;
109