Evangeliorum libri quattuor

Juvencus, Caius Vettius Aquilinus

Juvencus. Evangeliorum libri quattuor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 24. Huemer, Johann, editor. Vienna: Gerold, 1891.

  1. Sed moneo istorum semper fermenta cauere.\'
  2. Discipuli tandem uitalia uerba secuti
  3. Doctrinam cernunt fermenti nomine dictam.
  4. Inde ubi peruentum liquidi per terga profundi
  5. Clara, Philippaeo quae pollent nomine, rura,
  6. Cogit concilium sectantum discipulorum.
  7. Et quaerit, quem se populorum fama putaret.
  8. Respondent multas plebis tunc esse loquellas:
  9. [*]( 287] cf. Verg. Aen. V 291. )[*]( 237 transcendit rabido freta R (t trans freta contendit in mg.) conprehendere KzTB 239 sollicito A 1 241 sadducaeque C, saduccique plerique 243 quur A tacitam-mentem MpY1 tacita KsTIYz oluit CR, soluet A cogitatis M mentis AKtTl 244 qua C fatescit RKaMpPVyB1, patescit MlBb 245 aduersi VxHl 246 cauendus C 247 et scire] iscire Hl 248 quod panes quini plebis mihi Poelm., p. q. mihi plebis quod in mg. 249 implerent CRaKxKiPVx V2B, implerunt M cofflnisque M 250 cumolum C 251 rursus MKxK7Bb 252 implerent CKIK2PTBb, impleuerint M 253 rursum AKxK%MpT 254 caaeri MKiLMpPTBBbH 257 peruentum est RKLP 258 quo TIBIH,. qua Poelm. rora M 259 sectandum HHl 261 multiqui A, multi K2 (m. 1) T1 VI V2 )
    90
  10. Crebrius audisse et multos firmare, quod esset
  11. Iustus Iohannes, populos qui flumine lauit.
  12. Pars memorat uolucris famae sibi cognita uerba
  13. Heliam uenisse iterum, quem praepete curru
  14. Turbine caelesti quondam simulata quadrigis
  15. Astris inseruit rapidae uis feruida flammae.
  16. Hieremiam dixere alii paruisse profetam.
  17. Tunc Christus cunctis arridens pectore blando
  18. Conquirit, quae sit sententia discipulorum.
  19. Sed stabilis Petrus: \'Tu Sancti filius, inquit,
  20. Christus, magnifico terras qui lumine conples.\'
  21. Tum Dominus forti respondit talia Petro: