Evangeliorum libri quattuor

Juvencus, Caius Vettius Aquilinus

Juvencus. Evangeliorum libri quattuor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 24. Huemer, Johann, editor. Vienna: Gerold, 1891.

  1. Quod facile inplerint septem sportasque referri
  2. Vidistis rursus conpletas reliquiarum.
  3. Sed moneo istorum semper fermenta cauere.\'
  4. Discipuli tandem uitalia uerba secuti
  5. Doctrinam cernunt fermenti nomine dictam.
  6. Inde ubi peruentum liquidi per terga profundi
  7. Clara, Philippaeo quae pollent nomine, rura,
  8. Cogit concilium sectantum discipulorum.
  9. Et quaerit, quem se populorum fama putaret.
  10. Respondent multas plebis tunc esse loquellas: