Evangeliorum libri quattuor

Juvencus, Caius Vettius Aquilinus

Juvencus. Evangeliorum libri quattuor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 24. Huemer, Johann, editor. Vienna: Gerold, 1891.

  1. Discipuli rogitant, lolii quid quaestio uellet
  2. Et segetis; clarus quibus haec depromit Iesus:
  3. \'Optima qui farris conmendat semina glebis,
  4. Filius est hominis; mundum sub nomine ruris
  5. Accipite, atque homines puro pro semine iustos.
  6. At lolium infelix cooperti daemonis arte
  7. Sunt homines; inimicus erit, uis horrida, daemon;
  8. Extremus mundi finis pro tempore messis.
  9. Messores patrii uenient per rura ministri,
  10. Quos hominis natus proprii de corpore regni