Evangeliorum libri quattuor
Juvencus, Caius Vettius Aquilinus
Juvencus. Evangeliorum libri quattuor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 24. Huemer, Johann, editor. Vienna: Gerold, 1891.
- Et rapidae caelum pulsans uaesania uocis.
- Haec sunt quae maculant hominem, quae sordibus inplent.
- Inlotis autem manibus non polluit umquam
- Corporis arbitrio terrenum sumere uictum.\'
- Haec ubi dicta dedit, pulcherrima rura Syrorum
- Sidonemque Tyrumque petit: cum femina fusis
- Crinibus et precibus natam causata iacentem
- Yoluitur et tacitum non desinit anxia Christum
- Orare, ut mentem uexatam daemone saeuo