Evangeliorum libri quattuor
Juvencus, Caius Vettius Aquilinus
Juvencus. Evangeliorum libri quattuor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 24. Huemer, Johann, editor. Vienna: Gerold, 1891.
- Me populus summis labiis sublimat honore,
- Sed diuersa procul cordis secreta pererrant.
- Accipite ergo omnes auresque aduertite cordis:
- Non inlata homini fuerint quaecumque, pudendis
- Sordibus aspergent uitaeue animoue sedebunt.
- Erumpunt hominum sed quae penetralibus oris,
- Internam misere maculabunt edita mentem.\'
- Discipuli Christo memorant, quod uerba loquentis
- Occulto traherent scribarum pectora risu.