Evangeliorum libri quattuor

Juvencus, Caius Vettius Aquilinus

Juvencus. Evangeliorum libri quattuor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 24. Huemer, Johann, editor. Vienna: Gerold, 1891.

  1. Carpebant, quod uerba Dei uirtute ferenda
  2. Protulerat. Christus sed pectora talia cernens,
  3. ,Hoc, inquit, uerbum scribarum dicta retractant.
  4. Quod quanto leuius fuerit dixisse sequentis
  5. Et dicti et facti pariter uirtute probabunt,
  6. Et mihi concessum peccata remittere cernent.
  7. Quapropter iuuenis, firmato corporis usu
  8. Surge uigens stratumque tuum sub tecta referto.\'
  9. Surrexit lectumque umeris iam fortibus aptat,
  10. Per mediumque uigens populi mirantis abibat.
  11. Tunc timor et laudes Domini per pectora plebis
  12. Concelebrata simul miracula laeta frequentant.
  13. Progrediens tunc inde ad uectigalia uidit
  14. Consessu in medio Matthaeum; protinus ergo
  15. Discipulis haerere iubet. Nihil ille recusans
  16. Imperio Christi paret gaudetque secutus.
  17. Inde iter ingrediens simili sermone Philippum
  18. Hortatur comitemque suis adsciuit amicis.
  19. Ille ubi cognouit Christi uiresque uiamque,
  20. Ut primum iusto concurrit Nathanaheli,