Evangeliorum libri quattuor

Juvencus, Caius Vettius Aquilinus

Juvencus. Evangeliorum libri quattuor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 24. Huemer, Johann, editor. Vienna: Gerold, 1891.

  1. Ne conuersa bono sanetur noxia plebes.
  2. Quam uestrae nunc sunt aures oculique beati!
  3. Nam multi ueteres iusti sanctique profetae,
  4. Quae uobis clarent, orarunt cernere dona.
  5. Accipite ergo animis, qui sit de semine sensus: ....
  6. Quisque meum uerbum summas dimittit in aures,
  7. Nec sensus recipit stabili praecepta uigore,
  8. Eripit illius totum de pectore daemon.
  9. Hic agro est similis duro, qui germina farris
  10. Exponit rapidis auibus sine fruge rapinam.