Evangeliorum libri quattuor
Juvencus, Caius Vettius Aquilinus
Juvencus. Evangeliorum libri quattuor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 24. Huemer, Johann, editor. Vienna: Gerold, 1891.
- Ast ubi pertenui uelantur puluere saxa,
- Farra quidem uiridem depromunt germinis ortum;
- Sed quia nulla subest suci substantia glebis,
- Inserto arescunt radicum fila calore,
- Cunctaque mox apicum labuntur acumina leto.
- Seminibusque aliis contingunt aspera rura;
- Sentibus hic spinisque feris uelocius exit
- Roboris augmentum frugemque internecat angens.
- Uberibus uero dantur quae semina glebis,
- Illa ferunt pulchram segetem, cui laeta frequentat
- Incrementa sui centeno copia fetu.
- Audiat haec, aures mentis qui gestat apertas.\'
- Talia discipuli mirantes dicta requirunt,
- Inplicitis populo cur clauderet omnia uerbis,
- Ille sed amota credentum plebe profatur:
- \'Vobis, qui firmo robustam pectore mentem
- Ad capienda Dei penetralia constabilistis,
- Concessum est aditis penitus consistere regni;
- Illis pro merito clauduntur lumina mentis.
- Si quia habet dignus, capiet potiora redundans;