Evangeliorum libri quattuor

Juvencus, Caius Vettius Aquilinus

Juvencus. Evangeliorum libri quattuor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 24. Huemer, Johann, editor. Vienna: Gerold, 1891.

  1. Non mihi captatur terrenae gloria laudis.
  2. Namque ego quod summi genitoris nomine ueni,
  3. Respuitur uobis, ueniet sed decolor alter,
  4. Homine quem fultum proprio gens uestra sequetur.
  5. Alternae in uobis captatur gloria famae,
  6. Unius et solam fugitis disquirere laudem.
  7. Nec uos arguerim coram genitore, sed illic
  8. Accusator erit, quem spes modo uestra celebrat,.
  9. Moyses, quem fidei nullo seruastis honore.
  10. Eius enim scriptis uester si crederet error,