Evangeliorum libri quattuor

Juvencus, Caius Vettius Aquilinus

Juvencus. Evangeliorum libri quattuor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 24. Huemer, Johann, editor. Vienna: Gerold, 1891.

  1. Talia concedens genitor mihi testis adhaeret,
  2. Qui me dimisit terris sua ponere iussa.
  3. Huius enim uocem numquam conprendere quistis
  4. Nec speciem propriam concessit uisere uobis.
  5. Nec sermo ipsius poterit per uestra sedere
  6. Pectora, credendi quoniam substantia nulla est.
  7. Quaeratur ueterum scriptorum lectio uobis,
  8. Perpetuam cunctis uitam quam ferre putatis.
  9. Haec etiam nostrum testatur lectio donum.
  10. Nec tamen audetis propius consistere nobis,
  11. Ne uerae uobis contingat gratia uitae.
  12. Non mihi captatur terrenae gloria laudis.
  13. Namque ego quod summi genitoris nomine ueni,
  14. Respuitur uobis, ueniet sed decolor alter,
  15. Homine quem fultum proprio gens uestra sequetur.
  16. Alternae in uobis captatur gloria famae,
  17. Unius et solam fugitis disquirere laudem.
  18. Nec uos arguerim coram genitore, sed illic
  19. Accusator erit, quem spes modo uestra celebrat,.
  20. Moyses, quem fidei nullo seruastis honore.