Evangeliorum libri quattuor
Juvencus, Caius Vettius Aquilinus
Juvencus. Evangeliorum libri quattuor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 24. Huemer, Johann, editor. Vienna: Gerold, 1891.
- Quando ueneniferi serpentis saeua propago
- Sermonum dulci poterit mitescere fructu?
- Nam bona thesauris promuntur dulcia iustis
- Et mala letifero procedunt ore uenena.
- Verborum meritis ueniet sub iudice poena,
- Verborum meritis dabitur sub iudice uita.
- Quae genitor faciet, sectabitur omnia natus,
- Namque idem nato manifestat cuncta uidenda
- Et potiora dehinc tribuet miracula rerum.
- Sicut enim genitor demortua corpora reddet