Evangeliorum libri quattuor

Juvencus, Caius Vettius Aquilinus

Juvencus. Evangeliorum libri quattuor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 24. Huemer, Johann, editor. Vienna: Gerold, 1891.

  1. Suppliciis nunc et semper torrebitur ignis.
  2. Quando ueneniferi serpentis saeua propago
  3. Sermonum dulci poterit mitescere fructu?
  4. Nam bona thesauris promuntur dulcia iustis
  5. Et mala letifero procedunt ore uenena.
  6. Verborum meritis ueniet sub iudice poena,
  7. Verborum meritis dabitur sub iudice uita.
  8. Quae genitor faciet, sectabitur omnia natus,
  9. Namque idem nato manifestat cuncta uidenda
  10. Et potiora dehinc tribuet miracula rerum.
  11. Sicut enim genitor demortua corpora reddet
  12. Ad claram uitae lucem, sic omnia natus,
  13. Quae uolet, ad lumen surgentia corpora ducet,
  14. Nec genitor quicquam uestri se iudice quaeret,
  15. Sed dedit haec nato quaerendi iura per orbem,
  16. Gloria quo maneat similis natoque patrique.
  17. [*]( 639] cf. Yerg. Ge. IV 441. )[*]( 621 aberat C, oberat R, ab***atur Mp, oberrat PoelfR. in tIIg. libero erret L 621 et 622 desunt in H 622 dissicit (m. 1) KtT 623 error] eius Hl 626 conuitia RMpPTBH 627 ingerit ML, ingerat MpVx potn*runt (e eraa.) KtT remitti] relinqui R 628 ac T, ad Bb 629 rabiem Kt 630 igni Mp VI 632 nitiscere C, mitiscere V2Tl 633 thensauris K\'JTI dulcia] congrua VvHl 634 laetifero C 635 in . mg. inf. suppletus in M paenas M 636 uite III 637 DE VNI- TATE PATRIS ET FILII L 638 manifesta M 639 priora M tribuit R1 640 genitoreifiortua M; emortua KaLMpVaBBbGH re*dit (d eras.) C, reddit P 642 lumen CllfpPYIBHHI, superos rell. ducit RMKjPBBbGH 643 quicquam CRMKjKa (m. 1) TtY2Bb, quemquam reU. )
    71
  18. Namque repulsus erit uestro si natus honore,
  19. Inprobitate pari genitorem despicietis.
  20. Sed cui nostra fidem sermonis gratia figet,
  21. Mox me mittentis genitoris dona patescent