Evangeliorum libri quattuor

Juvencus, Caius Vettius Aquilinus

Juvencus. Evangeliorum libri quattuor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 24. Huemer, Johann, editor. Vienna: Gerold, 1891.

  1. Sed quicumque hominum fuerit super omnibus error,
  2. Dimitti poterit; tantum ne Spiritus umquam
  3. Vocibus insana laceretur mente profusis.
  4. Siue furens hominis nato conuicia quisquam
  5. Ingeret, haec etiam poterunt peccata remitti.
  6. Spiritus at sanctus tantum cuicumque profana
  7. Verborum rabie uiolabitur, inreuocatis
  8. Suppliciis nunc et semper torrebitur ignis.
  9. Quando ueneniferi serpentis saeua propago
  10. Sermonum dulci poterit mitescere fructu?
  11. Nam bona thesauris promuntur dulcia iustis
  12. Et mala letifero procedunt ore uenena.
  13. Verborum meritis ueniet sub iudice poena,
  14. Verborum meritis dabitur sub iudice uita.
  15. Quae genitor faciet, sectabitur omnia natus,
  16. Namque idem nato manifestat cuncta uidenda
  17. Et potiora dehinc tribuet miracula rerum.
  18. Sicut enim genitor demortua corpora reddet
  19. Ad claram uitae lucem, sic omnia natus,
  20. Quae uolet, ad lumen surgentia corpora ducet,