Evangeliorum libri quattuor
Juvencus, Caius Vettius Aquilinus
Juvencus. Evangeliorum libri quattuor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 24. Huemer, Johann, editor. Vienna: Gerold, 1891.
- Inciderint, certe transibitis otia legis
- Et pecus abrupto tolletis uile profundo.
- .Quanto igitur nobis hominum curatio maior
- Ad benefacta animos tollens accendere debet!
- Ergo age tu, iuuenis, rediuiuam tendito dextram.\'
- Cum dicto palmas sanus porrexit utrasque.
- His tum pro signis, quae uix ueneratio posset
- Mirantis digno populi sustollere cultu,
- Conciliis trucibus conclamant decipiendum. [*]( 585] cf. Quid. Amor. III 7, 15. 593] cf.Verg. Aen. XII 426. )[*]( 577 isti C, istic est M, istinc K2T, ista L nostrae T 579 mallit CKaPTB1, malit MVtBbG, malia Mp, malet F2 580 iam CMlMp KtPBb, tam rell. sacros] praeceps Hl, uestra Poelm. 582 sponta M 583 VBI MANVM ARIDAM RESTITVIT L tum KIKsMpP comuenticula M eorum MMpB1, illorum Poelm. in mg. 584 hiic** pro limine M **pro (in eras.) Ku de Poelm. 587 medelam R et ree., ut medillam T1 588 ac K2 589 pepuscola Ll 590 inciderent CR, incederint M 591 uile tolletis M 594 ergogen Mp rediuiuam tendito C, rediuiuam extendito Poelm., sanam protendito rett. 595 palmasutrasque C, palmam-utramque rell. sanam ML cum dicit palmam, alii palmas sanas utrasque Poelm. in mg. 596 istum M (vn mg. iustumj R (in mg.) KaKaPTBb GH, istis Poelm. (iustum in mg.) que K2 possit MpP, poset M 597 populis CL 598 consiliis coni. Arev. dispiciendum RVt )
- Talia perspiciens procerum molimina Christus
- Discedit; uariis hominum languoribus aptat
- Concessam in populos patria uirtute medellam.
- Oblatus sibi mox, quem daemonis horrida uirtus
- Et lingua et uisu truncatum uiuere poenae
- Et propriis escam cruciatibus esse uolebat.
- Hunc ubi curatum uisuque et uoce uigentem
- Caeca Pharisaeae cognouit factio gentis,
- Daemonis auxilio, qui princeps daemoniorum
- Solus nequitiae uires dicione teneret,
- Haec illum fecisse ferunt. Sed talia Christus
69