Evangeliorum libri quattuor
Juvencus, Caius Vettius Aquilinus
Juvencus. Evangeliorum libri quattuor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 24. Huemer, Johann, editor. Vienna: Gerold, 1891.
- Non ego palpantum uerbis et honore mouebor,
- Nec, me quod dominum praeblanda adolatio dicet,
- Praemia caelestis capient spontanea sedis.
- Illi sed merito gaudebunt munere regni,
- Qui facient nostri genitoris iussa uolentes.
- Adueniet mox summa dies, quae iure seuero
- Praemia iustitiae tribuet scelerique gehennam.
- Tunc mihi multorum clamabit talia fletus:
- Nonne tuo quondam magnae sub nomine nobis.
- Virtutes sanctis domuerunt omnia iussis?