Evangeliorum libri quattuor

Juvencus, Caius Vettius Aquilinus

Juvencus. Evangeliorum libri quattuor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 24. Huemer, Johann, editor. Vienna: Gerold, 1891.

  1. Vos potius digne caelestia quaerite regna
  2. Iustitiamque Dei — spontanea cetera current —,
  3. Crastina nec uobis curetur copia rerum;
  4. Quisque dies sibimet satis est pro fraude diurna.
  5. Iudicium uestrum fugiat damnatio saeua;
  6. Nam Dominus uestri iuris documenta sequetur,
  7. Quae uos in terris statuetis tempore capti:
  8. Mensuram tibi, quam ponis, portare necesse est.
  9. Cernis adhaerentem fistucam in lumine fratris,
  10. Nec tamen in proprio tignum consistere sentis
  11. Atque oculum prius alterius purgare laboras;
  12. Deripe sed proprio fallax de lumine lignum,
  13. Tunc minimam alterius curabis demere aristam.
  14. Ne canibus sanctum dederitis neue uelitis
  15. Turpiter inmundis iactare monilia porcis.
  16. Namque illa in caeno pedibus subiecta iacebunt
  17. Conuersique sues uasto uos uulnere rumpent.
  18. Poscenti dabitur, quaerens inuenta tenebit,
  19. Pulsantique aditus foribus pandetur apertis.
  20. 670 Vos homines natis panem poscentibus omnes