Evangeliorum libri quattuor
Juvencus, Caius Vettius Aquilinus
Juvencus. Evangeliorum libri quattuor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 24. Huemer, Johann, editor. Vienna: Gerold, 1891.
- Seruit amicitiae tantum gens dedita lucris.
- Sed uos perfecto similes estote parenti.
- Sicubi iustitiae pandetur pulchra facultas,
- Deuitate oculos hominum; nam nulla manebit
- Merces, posterius quae factum tale sequatur.
- Adplaudet tantum sterilis laudatio uulgi.,
- Sed quod dextra facit, faciat, nescire sinistram
- Conueniet; iustis meritis tum digna rependet
- Occulti solus scrutator praemia cordis.
- Sunt quos praetumidae tollit iactantia mentis,