Evangeliorum libri quattuor

Juvencus, Caius Vettius Aquilinus

Juvencus. Evangeliorum libri quattuor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 24. Huemer, Johann, editor. Vienna: Gerold, 1891.

  1. Namque profetarum fuit insectatio talis.
  2. Discite uos hac in terra salis esse saporem.
  3. Hic sapor amissa si iam uirtute senescit,
  4. Quae salis absumptos acuet substantia gustus?
  5. Nec quisquam uani post haec superest salis usus,
  6. Ni longe abiectum cuncta ut uestigia calcent.
  7. Vos estis mundi clarum (ne abscondite) lumen.
  8. [*]( 456 decorat Hl 457 debitur M* 458 hoc CMlPVu hic rell. solatio RIMIK2 (m. 2) TIBb magna C, digna rell. sequetur RxMl KzT Bb 459 add. M2 460 plane MI, plene Bb mane**t (bi eras.) M satiaudos C, saturandos rell. cf. Sedul. P. c. 16 (ed. Huemer) 464 hos Ml manebit L 465 in mg. add. m. 2 K2T 467 praemit CRM alii operum 468 post T corr. m. 2 iussa RMaKaKaLTG, iussat (at in ras.) B tenent Bb1 469 urguebit RML alii 470 uobis] om. m. 1 in K2T aetra R 471 profetarum CB\' 472 VOS ESTIS SAL TERRE B in hac terra M1; haec Bb1 473 si] protinus C, si* (c eras.) B senescet F, 474 qua K2Tl absumtos C, absumptus RlK2 (m. 1) LxTl acuit C 475 nequicquam MIMpIBI, nec quicquam IaHIT, neccuiquam KI Kt (m. 1) Bb, nequiquam RT, nec quiquam PG 476 ni] nil CK2 (m. 1) ut] om. P 477 VOS ESTIS LVX MVNDI B clarum mundi C nec Kx )
    27
  9. Nam quis praecelsis inpostam rupibus urbem
  10. Occultare queat? Vestrum sic lumen ad omnes
  11. Perueniat rerumque decus sub luce serena
  12. Ponatur. Cunctis genitoris gloria uestri
  13. Laudetur, celsi thronus est cui regia caeli.
  14. Non ego nunc priscas leges dissoluere ueni
  15. Vertere nec, ueteres ponunt quae iussa profetae;
  16. Omnia nam uobis per me conplenda manebunt.
  17. Vera loquor, donec caeli terraeque marisque
  18. Interitus ueniat, legis nec littera saltem
  19. Aut apicis parui gracilis distinctio deerit,
  20. Omnia quin fiant digesto ex ordine saecli.
  21. Si quis enim minimam mandati soluere partem