Evangeliorum libri quattuor

Juvencus, Caius Vettius Aquilinus

Juvencus. Evangeliorum libri quattuor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 24. Huemer, Johann, editor. Vienna: Gerold, 1891.

  1. Fluminis ut liquidi caperent miranda lauacra,
  2. Quis animae uirtus abluta sorde niteret;
  3. Esaias uates cecinit quod numine iussus:
  4. \'Vox late resonat desertis uallibus; amplas
  5. Instruite stratas, omnis sit recta uiarum
  6. Semita, quae Domini digne uestigia gestet.
  7. Subsident colles, uallis conplebitur omnis;
  8. Corriget anfractus iteris bona linea recti
  9. Corporeisque oculis lumen tractare serenum
  10. Omnibus indulget genitor Dominusque salutis.\'
  11. Ergo aderant populi passimque hinc inde ruentes
  12. Conplebant ripas auidique lauacra petebant.
  13. Texta camelorum fuerant uelamina saetis,
  14. Et zonae pellis medium cinxere profetam.
  15. [*]( 310] cf. Verg. Aen. XII 812. )[*]( 305 arte (apte in mo.) Mp, aptae P, aptos H 306 eos (af semper ■ua e cogens in mg.) M, cogens L, habens G1 nectabat M, uectabat Poelm. in mg. 307 DE IOHANNE B scripti uetei-is B 308 saeculorum MMpKx serie KZ Tl 309 Zacchariae C soboles RPBbHI, sobolis KIK2G, subulis L in uallibus C 310 deponeudas (de s. I. m. 2) M, depouentes P 31 i ca*perent (r eras.) M lauachra B 312 queis di II (?) F, uirtus CMpPViBb, species rell. ablutas ordine (?) MI, **luta sorde G (corr. a m. 2) 313 Esaias CMKX KiPTBb, Isais uel Ysaias rell. uatis Kt nomine C 314 VOX CLAMANTIS IN DESERTO B late a sonuit G 315 instruite] te s. I. M7; instruit estrates Mp omnes (m. 1) K2T; omnis iussit H 316 digna R gestat Rl D. plantis calcanda beatis Poelm. in mg. 317 ualles (m. 1) KzT omnes C 318 corrigit RtK2 (m. 1), corrigat Hl tamfructus KzT iteris] callis Poelm. 320 dot minus genitorque B 323 textum Ml camelt-orum CM sedis L, saetes T1 324 pellis zonae Mp cincxere RLT1, tinxere (m. 1) Kh X ciugere Ku cinxerunt P1 profetam CB )[*]( 2* )
    20
  16. Et tenuem uictum praebent siluestria mella.
  17. Isque ubi tot populos diuersis sedibus ortos
  18. Inruere ad fluuium cernit, sic incipit ore:
  19. \'Vipereae gentis suboles, quis debita uobis
  20. Supplicia urgentesque iras euadere monstrat?
  21. Sed facite, o miseri, fructum, si paenitet, aptum,