Evangeliorum libri quattuor

Juvencus, Caius Vettius Aquilinus

Juvencus. Evangeliorum libri quattuor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 24. Huemer, Johann, editor. Vienna: Gerold, 1891.

  1. \'Nate, ait, amissum lacrimis te quaero profusis
  2. Anxia cum genitore gemens. Quae causa parentum
  3. Discernit gressu templique in sede retentat?\'
  4. Ille autem: \'Quid me tantum, quid quaeritis? inquit.
  5. An nondum sentis, genetrix, quod iure paternis
  6. Sedibus et domibus natum inhabitare necesse est?\'
  7. Haec ait et gressum sociat patriamque reuisit;