Evangeliorum libri quattuor
Juvencus, Caius Vettius Aquilinus
Juvencus. Evangeliorum libri quattuor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 24. Huemer, Johann, editor. Vienna: Gerold, 1891.
- Territus Herodes Solymorum culmina uatum
- Quique profetarum ueterum praedicta recensent
- Imperio accitos iubet omnia quaerere legis,
- Quis pateat, quae sint genitalia moenia Christo,
- Omnia uenturum spondent quem oracula uatum.
- Tunc manifestatur, Bethleem quod moenibus illum
- Progigni maneat, cui sacram ducere plebem