In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

tunc uisitauit dominus aduersum omnes, qui tribulauerunt populum dei, aduersarias uidelicet potestates. et fuit dux eius exeo — hau dubium quin dominus et saluator secundum carnem ex genere Israhel — et princeps de medio eius productus est. applicauit eum pater ad se et accessit ad eum, ut diceret filius: ego in patre et pater in me, quia nullus potest sic suum cor applicare domino nec ita ut filius patri esse coniunctus.