In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

Quorum typus praecessit in Zorobabel et Ezra, quando reuersus est populus et coepta aedificari ciuitas in excelso suo templique obseruari religio et cetera, quae ipsius Ezrae uolumine continentur; plenius autem atque perfectius in domino saluatore apostolisque conpletum est, quando aedificata est ciuitas in excelso suo — de qua scriptum est: non potest abscondi ciuitas, quae in monte sita est — et templum iuxta ordinem suum ceremoniasque fundatum, ut, quicquid in priore populo fiebat carnaliter, in ecclesia spiritaliter conpleretur.