In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 30 (37), 16.17 )Propterea omnes, qui comedent te, deuourabuntur et uniuersi hostes tui in captiuitatem ducentur et, qui te uastant, uastabuntur cunctosque praedatores tuos dabo in praedam. obducam enim cicatricem tibi et a uulneribus tuis sanabo te, dicit dominus. quia eiectam — siue dispersam — uocauerunt te, Sion, haec est, quae non habebat requirentem. Et sub Zorobabel haec facta cognoscimus.

quando Assyrios, hoc est Nineuen, uastauere Babylonii atque Chaldaei et rursum Babylonios et Chaldaeos Medi Persaeque ceperunt et Babylon destructa est, tunc Sion coepit habere dominum requirentem et obducta est cicatrix uulneri illius et sanata est a plagis suis, quod plenius atque perfectius conpletur in Christo.

[*]( 30,18-22 (37,18.21) )Haec dicit dominus: ecce ego conuertam conuersionem tabernaculorum Iacob et tectis — siue captiuitati — eorum miserebor et aedificabitur ciuitas in excelso suo et templum iuxta ordinem suum fundabitur. et egredietur de eis laus noxque ludentium et multiplicabo eos et non minuentur; quodque sequitur: et glorificabo eos et non attenuabo eos, in LXX non habetur.

e t erunt, inquit, [*]( 8 *Hier. 30 (37), 17 19 *Hier. 30 (37j, 13 24 *Hier. 30 (37), 19 ) [*]( 1 haec v 2 rationem P cogentem Y 3 comednnt MP,Ap.c..v cum Vulg. 4 captiuitate P 5 et s. u. M 6 praedatores] uaatatores V inter V 7 a s. u. M 8 qaia s. u. m3M eiectam] quia dilectam add. 31 9 (= 13) svon V 10 factam M cognuscimas M 11 niniuen MA,Pp.c.,vin nineue V babilonii (terl. i s. u.) P 12 caldaei (alt. a s. u.) L Chaldaei—alt. et om. V caldeos L chaldeos V persaeque (a s. u.) L, (tert. e ex i) M, (ex persequi) P persique A persiqui Y 13 coeperunt MVP caeperunt (pr. e s. u.) A cepit V ^ 14 obductam V onlneribus Mv uulnerum Y alt. et] ut V 15 a s. u. L 19 siue] sibi P eoram] eius Vulg. 21 de eisj dies Va.c. 22 lap- dantium P inminuentUr Mp.C. 23 quoque Ma.c. 24 attenuabo eos; attenuabuntar v cum Vulg. eos exp. M, om. v )

376
filii eius sicuti a principio et coetus eius coram me permanebit et uisitabo aduersum omnes, qui tribulant eum. et erit dux eius ex eo et princeps de medio eius producetur et applicabo eum et accedet ad me; quis enim iste est, qui applicet cor suum, ut appropinquet ait mihi?, a it dominus; rursumque quod in Hebraico (sequitur, in Graeco) non habetur: et eritis mihi, ait, in populum et ego ero uobis deum.