In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

omnes amatores tui obliti sunt tui, uel sacerdotes uel principes aut certe angelorum praesidia, quibus, priusquam offenderes dominum, uallabaris. te non quaerent facientes contra apostolum, qui quaerebat credentes et non ea, quae erant credentium; plaga enim inimici percussi te castigatione crudeli.\' aliter amicus, aliter inimicus percutit;