In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
hoc autem erit, quia praesentia domini perfruentur, quando et gentes aduersariae, quae eos ceperant, disperibunt et isti liberabuntur e gentibus. docetque eos nequaquam poenae, sed eruditioni traditos, ut indicarentur quasi proprii, non perderentur quasi alieni; qui enim non credit, iam iudicatus est, hoc est praeiudicatus in interitum.