In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

Haecπεριϰοπὴ in LXX non habetur et in plerisque codicibus uulgatae editionis sub asteriscis de Theodotione addita est. pollicetur autem sermo diuinus et familiarius uocat \'seruum suum\' Iacob et Israhel, sicut Abraham, Isaac et Iacob uocantur \'serui dei\' — Moses quoque et alii prophetae et apostolus Paulus in principio epistularum suarum hoc titulo gloriatur —, ut et duae et decem tribus, id est duodecim, sciant se de terra longinqua esse saluandas et soluendam captiuitatem reddendamque pacem et omni eos replendos abundantia iuxta illud, quod in psalmo dicitur: fiat pax in uirtute tua et abundantia in turribus tuis!

hoc autem erit, quia praesentia domini perfruentur, quando et gentes aduersariae, quae eos ceperant, disperibunt et isti liberabuntur e gentibus. docetque eos nequaquam poenae, sed eruditioni traditos, ut indicarentur quasi proprii, non perderentur quasi alieni; qui enim non credit, iam iudicatus est, hoc est praeiudicatus in interitum.